Fondare 17 Risultati per: salute

  • nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum (Liber Genesis 45, 5)

  • nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuæ sacerdotes tui Domine Deus induantur salute et sancti tui lætentur in bonis (Liber II Paralipomenon 6, 41)

  • longe fient filii ejus a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat (Liber Iob 5, 4)

  • Deus Deus meus respice me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum (Liber Psalmorum 21, 2)

  • quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute (Liber Psalmorum 149, 4)

  • considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judæis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem (Liber II Maccabaeorum 3, 32)

  • commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum non pro patriæ salute sed sperans se constitui in principatum (Liber II Maccabaeorum 13, 3)

  • victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea (Liber Proverbiorum 7, 14)

  • omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua (Liber Ecclesiasticus 13, 18)

  • quoniam in præcepto ipsius placor fit et non est minoratio in salute illius (Liber Ecclesiasticus 39, 23)

  • Israël salvatus est in Domino salute æterna non confundemini et non erubescetis usque in sæculum sæculi (Liber Isaiae 45, 17)

  • qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra (Liber Baruch 4, 29)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina