Fondare 1978 Risultati per: sanctus Book: Deus Digital: Hebraica

  • dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et creata sunt (Apocalypsis Ioannis 4, 11)

  • et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et verus non judicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra (Apocalypsis Ioannis 6, 10)

  • quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et deducet eos ad vitæ fontes aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum (Apocalypsis Ioannis 7, 17)

  • dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es et qui eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti (Apocalypsis Ioannis 11, 17)

  • et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens justæ et veræ viæ tuæ rex sæculorum (Apocalypsis Ioannis 15, 3)

  • et audivi angelum aquarum dicentem justus es qui es et qui eras sanctus quia hæc judicasti (Apocalypsis Ioannis 16, 5)

  • et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et justa judicia tua (Apocalypsis Ioannis 16, 7)

  • Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei (Apocalypsis Ioannis 17, 17)

  • quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum et recordatus est Deus iniquitatum ejus (Apocalypsis Ioannis 18, 5)

  • ideo in una die venient plagæ ejus mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui judicavit illam (Apocalypsis Ioannis 18, 8)

  • exulta super eam cælum et sancti et apostoli et prophetæ quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa (Apocalypsis Ioannis 18, 20)

  • et audivi quasi vocem turbæ magnæ et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluja quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens (Apocalypsis Ioannis 19, 6)


“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina