Fondare 371 Risultati per: sanguinem legem

  • Et omnis Israël prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio, et detestatio, quæ scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei. (Prophetia Danielis 9, 11)

  • parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. (Prophetia Danielis 13, 3)

  • ut facerent secundum legem Moysi et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. (Prophetia Danielis 13, 62)

  • et dixit Dominus ad eum voca nomen ejus Hiezraël quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezraël super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus Israël (Prophetia Osee 1, 4)

  • maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit (Prophetia Osee 4, 2)

  • in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt fœdus meum et legem meam prævaricati sunt (Prophetia Osee 8, 1)

  • et dabo prodigia in cælo et in terra sanguinem et ignem et vaporem fumi (Prophetia Ioel 2, 30)

  • sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et horribilis (Prophetia Ioel 2, 31)

  • Ægyptus in desolatione erit et Idumea in desertum perditionis pro eo quod inique egerint in filios Juda et effuderint sanguinem innocentem in terra sua (Prophetia Ioel 3, 19)

  • et mundabo sanguinem eorum quem non mundaveram et Dominus commorabitur in Sion (Prophetia Ioel 3, 21)

  • hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Juda et super quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et mandata ejus non custodierint deceperunt enim eos idola sua post quæ abierant patres eorum (Prophetia Amos 2, 4)

  • et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quæsumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti (Prophetia Ionae 1, 14)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina