Fondare 224 Risultati per: sine amore
nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est (Epistula I ad Corinthios 14, 14)
omnia subiecta sunt sine dubio præter eum qui subiecit ei omnia (Epistula I ad Corinthios 15, 27)
si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego (Epistula I ad Corinthios 16, 10)
et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo (Epistula II ad Corinthios 11, 9)
tanta passi estis sine causa si tamen sine causa (Epistula ad Galatas 3, 4)
timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis (Epistula ad Galatas 4, 11)
quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israël et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo (Epistula ad Ephesios 2, 12)
ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi (Epistula ad Philippenses 1, 10)
et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui (Epistula ad Philippenses 1, 14)
omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus (Epistula ad Philippenses 2, 14)
ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Epistula ad Philippenses 2, 15)
festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim (Epistula ad Philippenses 2, 28)