Fondare 127 Risultati per: surrexit
non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus (Evangelium secundum Matthaeum 28, 6)
et cito euntes dicite discipulis ejus quia surrexit et ecce præcedit vos in Galilæam ibi eum videbitis ecce prædixi vobis (Evangelium secundum Matthaeum 28, 7)
et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus (Evangelium secundum Marcum 2, 12)
et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo (Evangelium secundum Marcum 5, 42)
Jesus autem tenens manum ejus elevavit illum et surrexit (Evangelium secundum Marcum 9, 26)
qui dicit illis nolite expavescere Jesum quæritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum (Evangelium secundum Marcum 16, 6)
et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere (Evangelium secundum Lucam 4, 16)
accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam (Evangelium secundum Lucam 7, 16)
et reversus est spiritus ejus et surrexit continuo et jussit illi dari manducare (Evangelium secundum Lucam 8, 55)
a quibusdam quia Johannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit (Evangelium secundum Lucam 9, 8)
at illi responderunt et dixerunt Johannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit (Evangelium secundum Lucam 9, 19)
et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam æternam possidebo (Evangelium secundum Lucam 10, 25)