Fondare 20 Risultati per: vento

  • septem quoque boves tenues atque macilentæ quæ ascenderunt post eas et septem spicæ tenues et vento urente percussæ septem anni sunt venturæ famis (Liber Genesis 41, 27)

  • cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua (Liber Exodus 14, 21)

  • contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris (Liber Iob 13, 25)

  • et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur (Liber Sapientiae 4, 4)

  • quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis (Liber Sapientiae 5, 15)

  • et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petræ prominentis in terra deserta (Liber Isaiae 32, 2)

  • quis suscitavit ab oriente justum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu ejus gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio ejus sicut stipulam vento raptam arcui ejus (Liber Isaiae 41, 2)

  • et disseminabo eos quasi stipulam quæ vento raptatur in deserto (Liber Ieremiae 13, 24)

  • Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram. (Prophetia Danielis 2, 35)

  • percussi vos in vento urente et in aurugine multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca et non redistis ad me dicit Dominus (Prophetia Amos 4, 9)

  • et cum ortus fuisset sol præcepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Jonæ et æstuabat et petivit animæ suæ ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere (Prophetia Ionae 4, 8)

  • percussi vos vento urente et aurugine et grandine omnia opera manuum vestrarum et non fuit in vobis qui reverteretur ad me dicit Dominus (Prophetia Aggaei 2, 18)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina