Fondare 155 Risultati per: victoria virtute fortitudine

  • quis iste est qui filios Israël posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus ejus homines inermes et sine virtute et sine peritia artis pugnæ (Liber Iudith 5, 27)

  • dicentes Domine Deus cæli et terræ intuere superbiam illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis præsumentes de te et præsumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias (Liber Iudith 6, 15)

  • erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui (Liber Iudith 9, 11)

  • cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista conpositio non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit ut inconparabili decore omnium oculis appareret (Liber Iudith 10, 4)

  • nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum (Liber Iudith 10, 8)

  • vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra (Liber Iudith 13, 20)

  • universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit te Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros (Liber Iudith 13, 22)

  • Adonai Domine magnus es tu et præclarus in virtute et quem superare nemo potest (Liber Iudith 16, 16)

  • in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam (Liber Iob 22, 8)

  • nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suæ mole me premat (Liber Iob 23, 6)

  • detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitæ suæ (Liber Iob 24, 22)

  • in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia ejus percussit superbum (Liber Iob 26, 12)


“O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina