1. Psalmus in confessione.

2. Jubilate Deo, omnis terra ; servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione.

3. Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ; ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus ejus, et oves pascuæ ejus.

4. Introite portas ejus in confessione ; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus,

5. quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.





“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina