1. videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum

2. carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est

3. et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est

4. omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas

5. et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est

6. omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum

7. filioli nemo vos seducat qui facit justitiam justus est sicut et ille justus est

8. qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli

9. omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est

10. in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est justus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum

11. quoniam hæc est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum

12. non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera ejus maligna erant fratris autem ejus justa

13. nolite mirari fratres si odit vos mundus

14. nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte

15. omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in se manentem

16. in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere

17. qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo

18. filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate

19. in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu ejus suadeamus corda nostra

20. quoniam si reprehenderit nos cor major est Deus corde nostro et novit omnia

21. carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum

22. et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata ejus custodimus et ea quæ sunt placita coram eo facimus

23. et hoc est mandatum ejus ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis

24. et qui servat mandata ejus in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit





“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina