1. PSALMUS. David, cum fugit a filio suo Absalom.

2. Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me,

3. multi dicunt animae meae: “Non est salus ipsi in Deo”.

4. Tu autem, Domine, protector meus es, gloria mea et exaltans caput meum.

5. Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.

6. Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

7. Non timebo milia populi circumdantis me. Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus;

8. quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi, dentes peccatorum contrivisti.

9. Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.





“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina