1. Magistro chori. David. In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: “Transmigra in montem sicut passer!

2. Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas super nervum, ut sagittent in obscuro rectos corde.

3. Quando fundamenta evertuntur, iustus quid faciat?”.

4. Dominus in templo sancto suo, Dominus, in caelo sedes eius. Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum.

5. Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius.

6. Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum.

7. Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum eius.





“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina