1. addidit quoque Job adsumens parabolam suam et dixit

2. vivit Deus qui abstulit judicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam

3. quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis

4. non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium

5. absit a me ut justos vos esse judicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea

6. justificationem meam quam cœpi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea

7. sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus

8. quæ enim spes est hypocritæ si avare rapiat et non liberet Deus animam ejus

9. numquid clamorem ejus Deus audiet cum venerit super illum angustia

10. aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore

11. docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat nec abscondam

12. ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini

13. hæc est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient

14. si multiplicati fuerint filii ejus in gladio erunt et nepotes ejus non saturabuntur pane

15. qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduæ illius non plorabunt

16. si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum præparaverit vestimenta

17. præparabit quidem sed justus vestietur illis et argentum innocens dividet

18. ædificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum

19. dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet

20. adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas

21. tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo

22. et mittet super eum et non parcet de manu ejus fugiens fugiet

23. stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum ejus





“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina