1. respondens autem Baldad Suites dixit

2. usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui

3. numquid Deus subplantat judicium et Omnipotens subvertit quod justum est

4. etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suæ

5. tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus

6. si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ

7. in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis

8. interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam

9. hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram

10. et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia

11. numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua

12. cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit

13. sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritæ peribit

14. non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia ejus

15. innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget

16. humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen ejus egreditur

17. super acervum petrarum radices ejus densabuntur et inter lapides commorabitur

18. si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te

19. hæc est enim lætitia viæ ejus ut rursum de terra alii germinentur

20. Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis

21. donec impleatur risu os tuum et labia tua jubilo

22. qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet





O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina