Löydetty 143 Tulokset: Nimis

  • Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus. (Liber Iudith 10, 7)

  • Et cum audissent viri illi verba ejus, considerabant faciem ejus, et erat in oculis eorum stupor, quoniam pulchritudinem ejus mirabantur nimis. (Liber Iudith 10, 14)

  • Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua. (Liber Iudith 12, 20)

  • qui fuit nutritius filiæ fratris sui Edissæ, quæ altero nomine vocabatur Esther, et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre ejus ac matre, Mardochæus sibi eam adoptavit in filiam. (Liber Esther 2, 7)

  • Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. (Liber Iob 1, 3)

  • in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. (Liber Iob 8, 7)

  • Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei. (Liber Psalmorum 37, 9)

  • Deus noster refugium et virtus ; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis. (Liber Psalmorum 45, 2)

  • Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. (Liber Psalmorum 47, 2)

  • Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis: (Liber Psalmorum 77, 29)

  • Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum ; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis. (Liber Psalmorum 78, 8)

  • Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ. (Liber Psalmorum 91, 6)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina