Löydetty 143 Tulokset: Nimis
Testimonia tua credibilia facta sunt nimis ; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum. (Liber Psalmorum 92, 5)
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. (Liber Psalmorum 95, 4)
Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ; nimis exaltatus es super omnes deos. (Liber Psalmorum 96, 9)
Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ; et jumenta eorum non minoravit. (Liber Psalmorum 106, 38)
Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum: (Liber Psalmorum 108, 30)
Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus volet nimis. (Liber Psalmorum 111, 1)
Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis. (Liber Psalmorum 115, 1)
Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. (Liber Psalmorum 118, 4)
Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. (Liber Psalmorum 118, 96)
Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis. (Liber Psalmorum 118, 138)
Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. (Liber Psalmorum 138, 14)
Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; nimis confortatus est principatus eorum. (Liber Psalmorum 138, 17)