1. igitur perfecti sunt cæli et terra et omnis ornatus eorum

2. conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat

3. et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret

4. istæ generationes cæli et terræ quando creatæ sunt in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram

5. et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram

6. sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terræ

7. formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ et factus est homo in animam viventem

8. plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat

9. produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi lignumque scientiæ boni et mali

10. et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita

11. nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum

12. et aurum terræ illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus

13. et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Æthiopiæ

14. nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates

15. tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum

16. præcepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede

17. de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris

18. dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui

19. formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ et universis volatilibus cæli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animæ viventis ipsum est nomen ejus

20. appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia cæli et omnes bestias terræ Adam vero non inveniebatur adiutor similis ejus

21. inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis ejus et replevit carnem pro ea

22. et ædificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam

23. dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea hæc vocabitur virago quoniam de viro sumpta est

24. quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suæ et erunt duo in carne una

25. erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor ejus et non erubescebant





“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina