1. interim fames omnem terram vehementer premebat

2. consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant dixit Jacob ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarum

3. respondit Judas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione jurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum

4. si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus tibi necessaria

5. si autem non vis non ibimus vir enim ut sæpe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo

6. dixit eis Israël in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem

7. at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum

8. Judas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri

9. ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore

10. si non intercessisset dilatio jam vice altera venissemus

11. igitur Israël pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinæ et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum

12. pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sit

13. sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum

14. Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis ero

15. tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Ægyptum et steterunt coram Joseph

16. quos cum ille vidisset et Beniamin simul præcepit dispensatori domus suæ dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie

17. fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros domum

18. ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros

19. quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem

20. locuti sunt oramus domine ut audias jam ante descendimus ut emeremus escas

21. quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem pondere reportamus

22. sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quæ necessaria sunt non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris

23. at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon

24. et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorum

25. illi vero parabant munera donec ingrederetur Joseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem

26. igitur ingressus est Joseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram

27. at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit

28. qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et incurvati adoraverunt eum

29. adtollens autem oculos Joseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi

30. festinavitque quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo et erumpebant lacrimæ et introjens cubiculum flevit

31. rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite panes

32. quibus adpositis seorsum Joseph et seorsum fratribus Ægyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis et profanum putant hujuscemodi convivium

33. sederunt coram eo primogenitus juxta primogenita sua et minimus juxta ætatem suam et mirabantur nimis

34. sumptis partibus quas ab eo acceperant majorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo





“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina