1. præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci

2. scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci junioris factumque est ita

3. et orto mane dimissi sunt cum asinis suis

4. jamque urbem exierant et processerant paululum tum Joseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono

5. scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis

6. fecit ille ut jusserat et adprehensis per ordinem locutus est

7. qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint

8. pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum

9. apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris moriatur et nos servi erimus domini nostri

10. qui dixit fiat juxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii

11. itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli

12. quos scrutatus incipiens a majore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin

13. at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum

14. primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt

15. quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia

16. cui Judas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut justi poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus

17. respondit Joseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum

18. accedens propius Judas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem

19. dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem

20. et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cujus uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum

21. dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum

22. suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur

23. et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam

24. cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus

25. et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici

26. cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri

27. atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea

28. egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet

29. si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum mærore ad inferos

30. igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex hujus anima pendeat

31. videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos

32. ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore

33. manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis

34. non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quæ oppressura est patrem meum testis adsistam





A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina