1. vocavit autem Jacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quæ ventura sunt vobis diebus novissimis

2. congregamini et audite filii Jacob audite Israël patrem vestrum

3. Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis major imperio

4. effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum ejus

5. Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia

6. in consilio eorum ne veniat anima mea et in cœtu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum

7. maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Jacob et dispergam illos in Israël

8. Juda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui

9. catulus leonis Juda a præda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leæna quis suscitabit eum

10. non auferetur sceptrum de Juda et dux de femoribus ejus donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium

11. ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvæ pallium suum

12. pulchriores oculi ejus vino et dentes lacte candidiores

13. Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem

14. Isachar asinus fortis accubans inter terminos

15. vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens

16. Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus Israël

17. fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor ejus retro

18. salutare tuum expectabo Domine

19. Gad accinctus prœliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum

20. Aser pinguis panis ejus et præbebit delicias regibus

21. Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis

22. filius adcrescens Joseph filius adcrescens et decorus aspectu filiæ discurrerunt super murum

23. sed exasperaverunt eum et jurgati sunt invideruntque illi habentes jacula

24. sedit in forti arcus ejus et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob inde pastor egressus est lapis Israël

25. Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper benedictionibus abyssi jacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvæ

26. benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus donec veniret desiderium collium æternorum fiant in capite Joseph et in vertice nazarei inter fratres suos

27. Beniamin lupus rapax mane comedet prædam et vespere dividet spolia

28. omnes hii in tribubus Israël duodecim hæc locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis

29. et præcepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hetthei

30. contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri

31. ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem ejus ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita jacet

32. finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum





“Menosprezai vossas tentações e não vos demoreis nelas. Imaginai estar na presença de Jesus. O crucificado se lança em vossos braços e mora no vosso coração. Beijai-Lhe a chaga do lado, dizendo: ‘Aqui está minha esperança; a fonte viva da minha felicidade. Seguro-vos, ó Jesus, e não me aparto de vós, até que me tenhais posto a salvo’”. São Padre Pio de Pietrelcina