1. his ita transactis nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater ejus qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit

2. dictumque est seni ecce filius tuus Joseph venit ad te qui confortatus sedit in lectulo

3. et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quæ est in terra Chanaan benedixitque mihi

4. et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam

5. duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi

6. reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis

7. mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Raël in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam juxta viam Ephratæ quæ alio nomine appellatur Bethleem

8. videns autem filios ejus dixit ad eum qui sunt isti

9. respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis

10. oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus

11. dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum

12. cumque tulisset eos Joseph de gremio patris adoravit pronus in terram

13. et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israël Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum

14. qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim junioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat commutans manus

15. benedixitque Joseph filio suo et ait Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in præsentem diem

16. angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram

17. videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse

18. dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput ejus

19. qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater ejus junior major illo erit et semen illius crescet in gentes

20. benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israël atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen

21. et ait ad Joseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum

22. do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo





“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina