pronađen 228 Rezultati za: Arca testamenti tabernaculi

  • et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo et in clangore bucinæ (Liber II Samuelis 6, 15)

  • cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo (Liber II Samuelis 6, 16)

  • et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David holocausta coram Domino et pacifica (Liber II Samuelis 6, 17)

  • dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium (Liber II Samuelis 7, 2)

  • et ait Urias ad David arca et Israël et Juda habitant in papilionibus et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terræ manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animæ tuæ quod non faciam rem hanc (Liber II Samuelis 11, 11)

  • igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca fœderis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis (Liber I Regum 3, 15)

  • in arca autem non est aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit fœdus Dominus cum filiis Israël cum egrederentur de terra Ægypti (Liber I Regum 8, 9)

  • isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca (Liber I Paralipomenon 6, 31)

  • fratres quoque eorum Levitæ qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini (Liber I Paralipomenon 6, 48)

  • Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritæ super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum (Liber I Paralipomenon 9, 19)

  • porro Zaccharias filius Mosollamia janitor portæ tabernaculi testimonii (Liber I Paralipomenon 9, 21)

  • mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui ejus et omnibus quæ habebat (Liber I Paralipomenon 13, 14)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina