pronađen 228 Rezultati za: Arca testamenti tabernaculi

  • tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in æternum (Liber I Paralipomenon 15, 2)

  • congregavitque universum Israël in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem præparaverat ei (Liber I Paralipomenon 15, 3)

  • porro Sebenias et Josaphat et Nathanaël et Amasai et Zaccharias et Banajas et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant janitores arcæ (Liber I Paralipomenon 15, 24)

  • cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo (Liber I Paralipomenon 15, 29)

  • adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo (Liber I Paralipomenon 16, 1)

  • constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum ejus et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël (Liber I Paralipomenon 16, 4)

  • Banajam vero et Azihel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini (Liber I Paralipomenon 16, 6)

  • dereliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies et vices suas (Liber I Paralipomenon 16, 37)

  • cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem fœderis Domini sub pellibus est (Liber I Paralipomenon 17, 1)

  • neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio (Liber I Paralipomenon 17, 5)

  • præbete igitur corda vestra et animas vestras ut quæratis Dominum Deum vestrum et consurgite et ædificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca fœderis Domini et vasa Domino consecrata in domum quæ ædificatur nomini Domini (Liber I Paralipomenon 22, 19)

  • et custodiant observationes tabernaculi fœderis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini (Liber I Paralipomenon 23, 32)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina