Fondare 160 Risultati per: Abner et Joab

  • porro Joab filius Sarviæ et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon et cum in unum convenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinæ et illi ex altera (Liber II Samuelis 2, 13)

  • dixitque Abner ad Joab surgant pueri et ludant coram nobis et respondit Joab surgant (Liber II Samuelis 2, 14)

  • et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est Abner et viri Israël a pueris David (Liber II Samuelis 2, 17)

  • erant autem ibi tres filii Sarviæ Joab et Abisai et Asaël porro Asaël cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis quæ morantur in silvis (Liber II Samuelis 2, 18)

  • persequebatur autem Asaël Abner et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram omittens persequi Abner (Liber II Samuelis 2, 19)

  • respexit itaque Abner post tergum suum et ait tune es Asaël qui respondit ego sum (Liber II Samuelis 2, 20)

  • dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia ejus noluit autem Asaël omittere quin urgueret eum (Liber II Samuelis 2, 21)

  • rursumque locutus est Abner ad Asaël recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum (Liber II Samuelis 2, 22)

  • qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asaël et mortuus erat subsistebant (Liber II Samuelis 2, 23)

  • persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner sol occubuit et venerunt usque ad collem Aquæductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon (Liber II Samuelis 2, 24)

  • congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius (Liber II Samuelis 2, 25)

  • et exclamavit Abner ad Joab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desæviet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos (Liber II Samuelis 2, 26)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina