Fondare 160 Risultati per: Abner et Joab

  • et ait Joab vivit Dominus si locutus fuisses mane recessisset populus persequens fratrem suum (Liber II Samuelis 2, 27)

  • insonuit ergo Joab bucina et stetit omnis exercitus nec persecuti sunt ultra Israël neque iniere certamen (Liber II Samuelis 2, 28)

  • Abner autem et viri ejus abierunt per campestria tota nocte illa et transierunt Jordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra (Liber II Samuelis 2, 29)

  • porro Joab reversus omisso Abner congregavit omnem populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto Asahele (Liber II Samuelis 2, 30)

  • servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui erant cum Abner trecentos sexaginta qui et mortui sunt (Liber II Samuelis 2, 31)

  • tuleruntque Asaël et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethleem et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron (Liber II Samuelis 2, 32)

  • cum ergo esset prœlium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum Saul (Liber II Samuelis 3, 6)

  • fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad Abner (Liber II Samuelis 3, 7)

  • hæc faciat Deus Abner et hæc addat ei nisi quomodo juravit Dominus David sic faciam cum eo (Liber II Samuelis 3, 9)

  • misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cujus est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israël (Liber II Samuelis 3, 12)

  • sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus est (Liber II Samuelis 3, 16)

  • sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israël dicens tam heri quam nudius tertius quærebatis David ut regnaret super vos (Liber II Samuelis 3, 17)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina