Fondare 228 Risultati per: Arca testamenti tabernaculi

  • cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut ædificarem domum in qua requiesceret arca fœderis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad ædificandum omnia præparavi (Liber I Paralipomenon 28, 2)

  • et intulerunt eam et omnem paraturam tabernaculi porro vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum Levitis (Liber II Paralipomenon 5, 5)

  • ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca et ipsam arcam tegerent cum vectibus ejus (Liber II Paralipomenon 5, 8)

  • vectium autem quibus portabatur arca quia paululum longiores erant capita parebant ante oraculum si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem (Liber II Paralipomenon 5, 9)

  • nihilque erat aliud in arca nisi duæ tabulæ quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto (Liber II Paralipomenon 5, 10)

  • nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuæ sacerdotes tui Domine Deus induantur salute et sancti tui lætentur in bonis (Liber II Paralipomenon 6, 41)

  • filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israël eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini (Liber II Paralipomenon 8, 11)

  • cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat effundebantque pecuniam quæ erat in arca porro arcam reportabant ad locum suum sicque faciebant per singulos dies et congregata est infinita pecunia (Liber II Paralipomenon 24, 11)

  • sed et a me præceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judæorum illis ut ædificetur domus Dei scilicet ut de arca regis id est de tributis quæ dantur de regione trans Flumen studiose sumptus dentur viris illis ne inpediatur opus (Liber Esdrae 6, 8)

  • memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua sanctificatione permaneat (Liber Iudith 9, 18)

  • si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus ejus ut saturemur (Liber Iob 31, 31)

  • quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui (Liber Psalmorum 26, 5)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina