Fondare 414 Risultati per: Asa

  • et singuli deferebant ei munera vasa argentea et aurea vestes et arma bellica aromata quoque et equos et mulos per annos singulos (Liber I Regum 10, 25)

  • et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius ejus pro eo (Liber I Regum 15, 8)

  • in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda (Liber I Regum 15, 9)

  • et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater ejus (Liber I Regum 15, 11)

  • excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum erat cum Deo cunctis diebus suis (Liber I Regum 15, 14)

  • et intulit ea quæ sanctificaverat pater suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasa (Liber I Regum 15, 15)

  • bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum (Liber I Regum 15, 16)

  • ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam et ædificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Judæ (Liber I Regum 15, 17)

  • tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiæ dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion regem Syriæ qui habitabat in Damasco dicens (Liber I Regum 15, 18)

  • fœdus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias fœdus quod habes cum Baasa rege Israël et recedat a me (Liber I Regum 15, 19)

  • adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui in civitates Israël et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim (Liber I Regum 15, 20)

  • quod cum audisset Baasa intermisit ædificare Rama et reversus est in Thersa (Liber I Regum 15, 21)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina