Fondare 414 Risultati per: Asa

  • rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam nemo sit excusatus et tulerunt lapides Rama et ligna ejus quibus ædificaverat Baasa et extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et Maspha (Liber I Regum 15, 22)

  • reliqua autem omnium sermonum Asa et universæ fortitudines ejus et cuncta quæ fecit et civitates quas extruxit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes (Liber I Regum 15, 23)

  • Nadab vero filius Hieroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda regnavitque super Israël duobus annis (Liber I Regum 15, 25)

  • insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quæ est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon (Liber I Regum 15, 27)

  • interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda et regnavit pro eo (Liber I Regum 15, 28)

  • fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum (Liber I Regum 15, 32)

  • anno tertio Asa regis Juda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israël in Thersa viginti quattuor annis (Liber I Regum 15, 33)

  • factus est autem sermo Domini ad Hieu filium Anani contra Baasa dicens (Liber I Regum 16, 1)

  • ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus ejus et faciam domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath (Liber I Regum 16, 3)

  • qui mortuus fuerit de Baasa in civitate comedent eum canes et qui mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres cæli (Liber I Regum 16, 4)

  • reliqua autem sermonum Baasa et quæcumque fecit et prœlia ejus nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 16, 5)

  • dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa et regnavit Hela filius ejus pro eo (Liber I Regum 16, 6)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina