Fondare 100 Risultati per: Chanaan

  • daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ omnem terram Chanaan in possessionem æternam eroque Deus eorum (Liber Genesis 17, 8)

  • et mortua est in civitate Arbee quæ est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam (Liber Genesis 23, 2)

  • atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre hæc est Hebron in terra Chanaan (Liber Genesis 23, 19)

  • vocavit itaque Isaac Jacob et benedixit præcepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan (Liber Genesis 28, 1)

  • videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem præcepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan (Liber Genesis 28, 6)

  • probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus (Liber Genesis 28, 8)

  • tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quæsierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan (Liber Genesis 31, 18)

  • transivitque in Salem urbem Sycimorum quæ est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriæ et habitavit juxta oppidum (Liber Genesis 33, 18)

  • venit igitur Jacob Luzam quæ est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo (Liber Genesis 35, 6)

  • Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Evei (Liber Genesis 36, 2)

  • Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan (Liber Genesis 36, 5)

  • tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suæ et substantiam et pecora et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Jacob (Liber Genesis 36, 6)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina