1. postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus

2. animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius

3. maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum

4. misit et vocavit Raël et Liam in agrum ubi pascebat greges

5. dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum

6. et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro

7. sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi

8. si quando dixit variæ erunt mercedes tuæ pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quæque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt

9. tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi

10. postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum

11. dixitque angelus Dei ad me in somnis Jacob et ego respondi adsum

12. qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban

13. ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuæ

14. responderunt Raël et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri

15. nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum

16. sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quæ præcepit fac

17. surrexit itaque Jacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit

18. tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quæsierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan

19. eo tempore Laban jerat ad tondendas oves et Raël furata est idola patris sui

20. noluitque Jacob confiteri socero quod fugeret

21. cumque abisset tam ipse quam omnia quæ juris ejus erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad

22. nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob

23. qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad

24. viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Jacob

25. jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium

26. et dixit ad Jacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio

27. cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara

28. non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc

29. valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Jacob quicquam durius

30. esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos

31. respondit Jacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas

32. quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer hæc dicens ignorabat quod Raël furata esset idola

33. ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob et Liæ et utriusque famulæ non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis

34. illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti

35. ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quærentis est

36. tumensque Jacob cum jurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me

37. et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et judicent inter me et te

38. idcirco viginti annis fui tecum oves tuæ et capræ steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi

39. nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas

40. die noctuque æstu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis

41. sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus

42. nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri

43. respondit ei Laban filiæ et filii et greges tui et omnia quæ cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis

44. veni ergo et ineamus fœdus ut sit testimonium inter me et te

45. tulit itaque Jacob lapidem et erexit illum in titulum

46. dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum

47. quem vocavit Laban tumulus Testis et Jacob acervum Testimonii uterque juxta proprietatem linguæ suæ

48. dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad id est tumulus Testis

49. intueatur Dominus et judicet inter nos quando recesserimus a nobis

50. si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui præsens respicit

51. dixitque rursus ad Jacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te

52. testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu præterieris malum mihi cogitans

53. Deus Abraham et Deus Nahor judicet inter nos Deus patris eorum juravit Jacob per Timorem patris sui Isaac

54. immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi

55. Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum





“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina