Fondare 1924 Risultati per: Deus audit
Deus autem omnis gratiæ qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit (Epistula I Petri 5, 10)
si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in judicium cruciatos reservari (Epistula II Petri 2, 4)
et hæc est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebræ in eo non sunt ullæ (Epistula I Ioannis 1, 5)
quoniam si reprehenderit nos cor major est Deus corde nostro et novit omnia (Epistula I Ioannis 3, 20)
ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit (Epistula I Ioannis 4, 5)
nos ex Deo sumus qui novit Deum audit nos qui non est ex Deo non audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris (Epistula I Ioannis 4, 6)
qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est (Epistula I Ioannis 4, 8)
in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum (Epistula I Ioannis 4, 9)
carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere (Epistula I Ioannis 4, 11)
Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas ejus in nobis perfecta est (Epistula I Ioannis 4, 12)
quisque confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo (Epistula I Ioannis 4, 15)
et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo (Epistula I Ioannis 4, 16)