Fondare 55 Risultati per: Diligit
Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quæ ipse facit et majora his demonstrabit ei opera ut vos miremini (Evangelium secundum Ioannem 5, 20)
propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)
qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum (Evangelium secundum Ioannem 14, 21)
respondit Jesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus (Evangelium secundum Ioannem 14, 23)
qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed ejus qui misit me Patris (Evangelium secundum Ioannem 14, 24)
nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit (Epistula ad Romanos 13, 8)
si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo (Epistula I ad Corinthios 8, 3)
unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus (Epistula II ad Corinthios 9, 7)
ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit (Epistula ad Ephesios 5, 28)
quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit (Epistula ad Hebraeos 12, 6)
qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est (Epistula I Ioannis 2, 10)
nolite diligere mundum neque ea quæ in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo (Epistula I Ioannis 2, 15)