Fondare 242 Risultati per: Facie

  • et dixit ad eos Isajas hæc dicetis domino vestro hæc dicit Dominus ne timeas a facie verborum quæ audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me (Liber Isaiae 37, 6)

  • et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli ejus non interisset et non fuisset adtritum nomen ejus a facie mea (Liber Isaiae 48, 19)

  • et oblitus es Domini factoris tui qui tetendit cælos et fundavit terram et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat et paraverat ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis (Liber Isaiae 51, 13)

  • justus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiæ colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiæ collectus est justus (Liber Isaiae 57, 1)

  • non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam (Liber Isaiae 57, 16)

  • utinam disrumperes cælos et descenderes a facie tua montes defluerent (Liber Isaiae 64, 1)

  • sicut exustio ignis tabescerent aquæ arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur (Liber Isaiae 64, 2)

  • cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt (Liber Isaiae 64, 3)

  • et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus (Liber Isaiae 66, 23)

  • ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus (Liber Ieremiae 1, 8)

  • et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam succensam ego video et faciem ejus a facie aquilonis (Liber Ieremiae 1, 13)

  • tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorum (Liber Ieremiae 1, 17)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina