Fondare 242 Risultati per: Facie

  • cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terræ tuæ ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno (Liber Exodus 34, 24)

  • cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua (Liber Numeri 10, 35)

  • et habitatores terræ hujus qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis præcedas eos per diem et in columna ignis per noctem (Liber Numeri 14, 14)

  • populus magnus et multus et proceræ longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis (Liber Deuteronomii 2, 21)

  • facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis (Liber Deuteronomii 5, 4)

  • dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua (Liber Deuteronomii 28, 7)

  • habitaculum ejus sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere (Liber Deuteronomii 33, 27)

  • et non surrexit propheta ultra in Israël sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem (Liber Deuteronomii 34, 10)

  • et conturbavit eos Dominus a facie Israël contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda (Liber Iosue 10, 10)

  • omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël veniat ergo in parte hereditatis Israël sicut præcepi tibi (Liber Iosue 13, 6)

  • Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est (Liber Iosue 23, 5)

  • quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam (Liber Iudicum 2, 3)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina