Fondare 56 Risultati per: Incensum

  • sic fac mecum ut ædificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum quæ mandata sunt Israheli (Liber II Paralipomenon 2, 4)

  • quis ergo poterit prævalere ut ædificet ei dignam domum si cælum et cæli cælorum capere eum non queunt quantus ego sum ut possim ei ædificare domum sed ad hoc tantum ut adoleatur incensum coram illo (Liber II Paralipomenon 2, 6)

  • Amasias vero post cædem Idumeorum et adlatos deos filiorum Seir statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat incensum (Liber II Paralipomenon 25, 14)

  • sed cum roboratus esset elevatum est cor ejus in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis (Liber II Paralipomenon 26, 16)

  • restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium egredere de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo (Liber II Paralipomenon 26, 18)

  • iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum ut adoleret incensum minabatur sacerdotibus statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis (Liber II Paralipomenon 26, 19)

  • ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon et lustravit filios suos in igne juxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israël (Liber II Paralipomenon 28, 3)

  • filii mi nolite neglegere vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi colatis eum et cremetis incensum (Liber II Paralipomenon 29, 11)

  • et surgentes destruxerunt altaria quæ erant in Hierusalem atque universa in quibus idolis adolebatur incensum subvertentes projecerunt in torrentem Cedron (Liber II Paralipomenon 30, 14)

  • numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius et altaria et præcepit Judæ et Hierusalem dicens coram altari uno adorabitis et in ipso conburetis incensum (Liber II Paralipomenon 32, 12)

  • dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Liber Psalmorum 140, 2)

  • et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas quæ super candelabrum erant et lucebant in templo (Liber I Maccabaeorum 4, 50)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina