Fondare 755 Risultati per: Levitico Moses et sacerdotes legem
et accusabant eum summi sacerdotes in multis (Evangelium secundum Marcum 15, 3)
sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes (Evangelium secundum Marcum 15, 10)
similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere (Evangelium secundum Marcum 15, 31)
et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino (Evangelium secundum Lucam 2, 22)
et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth (Evangelium secundum Lucam 2, 39)
et ipse præcepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut præcepit Moses in testimonium illis (Evangelium secundum Lucam 5, 14)
et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias (Evangelium secundum Lucam 9, 30)
dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater ejus uxorem et suscitet semen fratri suo (Evangelium secundum Lucam 20, 28)
quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Jacob (Evangelium secundum Lucam 20, 37)
et hoc est testimonium Johannis quando miserunt Judæi ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es (Evangelium secundum Ioannem 1, 19)
invenit Philippus Nathanaël et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetæ invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth (Evangelium secundum Ioannem 1, 45)
et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis (Evangelium secundum Ioannem 3, 14)