Fondare 755 Risultati per: Levitico Moses et sacerdotes legem

  • et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahæ (Epistula ad Hebraeos 7, 5)

  • si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici (Epistula ad Hebraeos 7, 11)

  • manifestum enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est (Epistula ad Hebraeos 7, 14)

  • qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitæ insolubilis (Epistula ad Hebraeos 7, 16)

  • et quantum est non sine jurejurando alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt (Epistula ad Hebraeos 7, 20)

  • et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere (Epistula ad Hebraeos 7, 23)

  • qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo (Epistula ad Hebraeos 7, 27)

  • lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem jurisiurandi qui post legem est Filium in æternum perfectum (Epistula ad Hebraeos 7, 28)

  • si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera (Epistula ad Hebraeos 8, 4)

  • his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes (Epistula ad Hebraeos 9, 6)

  • et omnia pæne in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio (Epistula ad Hebraeos 9, 22)

  • superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quæ secundum legem offeruntur (Epistula ad Hebraeos 10, 8)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina