Fondare 945 Risultati per: Omnia
nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi (Evangelium secundum Ioannem 16, 30)
nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi abs te sunt (Evangelium secundum Ioannem 17, 7)
et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis (Evangelium secundum Ioannem 17, 10)
Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum processit et dicit eis quem quæritis (Evangelium secundum Ioannem 18, 4)
postea sciens Jesus quia jam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio (Evangelium secundum Ioannem 19, 28)
dicit ei tertio Simon Johannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas (Evangelium secundum Ioannem 21, 17)
et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera ejus (Actus Apostolorum 1, 18)
omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia (Actus Apostolorum 2, 44)
Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis (Actus Apostolorum 3, 22)
qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt (Actus Apostolorum 4, 24)
multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quæ possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia (Actus Apostolorum 4, 32)
ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus (Actus Apostolorum 5, 20)