Fondare 156 Risultati per: Partem

  • et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quæ paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo (Liber Ecclesiastes 2, 10)

  • et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat (Liber Ecclesiastes 3, 22)

  • amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent partem in hoc sæculo et in opere quod sub sole geritur (Liber Ecclesiastes 9, 6)

  • da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram (Liber Ecclesiastes 11, 2)

  • da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis (Liber Ecclesiasticus 7, 34)

  • ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo (Liber Ecclesiasticus 41, 26)

  • agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim (Liber Ecclesiasticus 44, 26)

  • pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt lætitia sempiterna erit eis (Liber Isaiae 61, 7)

  • pastores multi demoliti sunt vineam meam conculcaverunt partem meam dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis (Liber Ieremiae 12, 10)

  • in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus (Liber Ieremiae 48, 45)

  • et aquam in mensura bibes sextam partem hin a tempore usque ad tempus bibes illud (Prophetia Ezechielis 4, 11)

  • tertiam partem igni conbures in medio civitatis juxta conpletionem dierum obsidionis et adsumens tertiam partem concides gladio in circuitu ejus tertiam vero aliam disperges in ventum et gladium nudabo post eos (Prophetia Ezechielis 5, 2)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina