Fondare 156 Risultati per: Partem

  • si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te (Evangelium secundum Lucam 11, 36)

  • at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis (Evangelium secundum Lucam 24, 42)

  • dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in æternum respondit Jesus ei si non lavero te non habes partem mecum (Evangelium secundum Ioannem 13, 8)

  • milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta ejus et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum (Evangelium secundum Ioannem 19, 23)

  • et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit (Actus Apostolorum 5, 2)

  • gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine (Epistula ad Colossenses 1, 12)

  • testor coram Deo et Christo Jesu et electis angelis ut hæc custodias sine præjudicio nihil faciens in aliam partem declinando (Epistula I ad Timotheum 5, 21)

  • et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de cælo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum (Apocalypsis Ioannis 8, 10)

  • et soluti sunt quattuor angeli qui parati erant in horam et diem et mensem et annum ut occiderent tertiam partem hominum (Apocalypsis Ioannis 9, 15)

  • et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cæli et misit eas in terram et draco stetit ante mulierem quæ erat paritura ut cum peperisset filium ejus devoraret (Apocalypsis Ioannis 12, 4)

  • beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis (Apocalypsis Ioannis 20, 6)

  • et si quis deminuerit de verbis libri prophetiæ hujus auferet Deus partem ejus de ligno vitæ et de civitate sancta et de his quæ scripta sunt in libro isto (Apocalypsis Ioannis 22, 19)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina