Fondare 186 Risultati per: Percussit

  • post hæc initum est bellum in Gazer adversus Philistheos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos (Liber I Paralipomenon 20, 4)

  • aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath Getthei cujus hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium (Liber I Paralipomenon 20, 5)

  • hic blasphemavit Israël et percussit eum Jonathan filius Sammaa fratris David hii sunt filii Rapha in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum ejus (Liber I Paralipomenon 20, 7)

  • displicuit autem Deo quod jussum erat et percussit Israël (Liber I Paralipomenon 21, 7)

  • percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta milia virorum fortium (Liber II Paralipomenon 13, 17)

  • nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est (Liber II Paralipomenon 13, 20)

  • accessit autem Sedecias filius Chanana et percussit Micheæ maxillam et ait per quam viam transivit spiritus Domini a me ut loqueretur tibi (Liber II Paralipomenon 18, 23)

  • prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad Josaphat dicens quia habuisti fœdus cum Ochozia percussit Dominus opera tua contritæque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis (Liber II Paralipomenon 20, 37)

  • cumque transisset Joram cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat et omnes duces equitatus ejus (Liber II Paralipomenon 21, 9)

  • et super hæc omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili (Liber II Paralipomenon 21, 18)

  • tradiditque eum Dominus Deus ejus in manu regis Syriæ qui percussit eum magnamque prædam de ejus cepit imperio et adduxit in Damascum manibus quoque regis Israël traditus est et percussus plaga grandi (Liber II Paralipomenon 28, 5)

  • et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio (Liber II Paralipomenon 32, 21)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina