Fondare 186 Risultati per: Percussit

  • duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum juxta verbum Domini quod locutus est per Heliam (Liber II Regum 10, 17)

  • porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azaël quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prœlii tribus vicibus percussit eum Joas et reddidit civitates Israheli (Liber II Regum 13, 25)

  • cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum (Liber II Regum 14, 5)

  • ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et adprehendit Petram in prœlio vocavitque nomen ejus Jecethel usque in præsentem diem (Liber II Regum 14, 7)

  • percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suæ et habitabat in domo libera seorsum Joatham vero filius regis gubernabat palatium et judicabat populum terræ (Liber II Regum 15, 5)

  • et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Jabes in Samaria et interfecit eum regnavitque pro eo (Liber II Regum 15, 14)

  • tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos ejus de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes prægnantes ejus et scidit eas (Liber II Regum 15, 16)

  • coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliæ dux ejus et percussit eum in Samaria in turre domus regiæ juxta Argob et juxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo (Liber II Regum 15, 25)

  • coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliæ et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Joatham filii Oziæ (Liber II Regum 15, 30)

  • ipse percussit Philistheos usque Gazam et omnes terminos eorum a turre custodum usque ad civitatem muratam (Liber II Regum 18, 8)

  • factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit (Liber II Regum 19, 35)

  • percussit autem populus terræ omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo (Liber II Regum 21, 24)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina