Fondare 64 Risultati per: Porta

  • dixit autem Heliseus audite verbum Domini hæc dicit Dominus in tempore hoc cras modius similæ uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta Samariæ (Liber II Regum 7, 1)

  • factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi quando ait duo modii hordei statere uno erunt et modius similæ statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariæ (Liber II Regum 7, 18)

  • evenit ergo ei sicut prædictum erat et conculcavit eum populus in porta et mortuus est (Liber II Regum 7, 20)

  • Amasiam vero regem Juda filium Joas filii Ahaziæ cepit Joas rex Israël in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis (Liber II Regum 14, 13)

  • usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi (Liber I Paralipomenon 9, 18)

  • desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quæ est in porta (Liber I Paralipomenon 11, 17)

  • tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quæ erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino (Liber I Paralipomenon 11, 18)

  • tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et Levitarum et janitorum erit in portis tertia vero pars ad domum regis et tertia in porta quæ appellatur Fundamenti omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini (Liber II Paralipomenon 23, 5)

  • porro Amasiam regem Juda filium Joas filii Joachaz cepit Joas rex Israël in Bethsames et adduxit in Hierusalem destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis (Liber II Paralipomenon 25, 23)

  • post eum ædificavit Meremuth filius Uriæ filii Accus mensuram secundam a porta domus Eliasib donec extenderetur domus Eliasib (Liber Nehemiae 3, 21)

  • sursum autem a porta Equorum ædificaverunt sacerdotes unusquisque contra domum suam (Liber Nehemiae 3, 28)

  • et inter cenaculum Anguli in porta Gregis ædificaverunt artifices et negotiatores (Liber Nehemiae 3, 31)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina