Fondare 64 Risultati per: Porta

  • et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta (Liber Isaiae 22, 7)

  • qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta subplantabant et declinaverunt frustra a justo (Liber Isaiae 29, 21)

  • sta in porta domus Domini et prædica ibi verbum istud et dic audite verbum Domini omnis Juda qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum (Liber Ieremiae 7, 2)

  • hæc dicit Dominus ad me vade et sta in porta filiorum populi per quam ingrediuntur reges Juda et egrediuntur et in cunctis portis Hierusalem (Liber Ieremiae 17, 19)

  • et percussit Phassur Hieremiam prophetam et misit eum in nervum quod erat in porta Beniamin superiori in domo Domini (Liber Ieremiae 20, 2)

  • audivit autem Abdemelech Æthiops vir eunuchus qui erat in domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat in porta Beniamin (Liber Ieremiae 38, 7)

  • et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis (Liber Ieremiae 39, 3)

  • sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta quæ est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Tafnis cernentibus viris judæis (Liber Ieremiae 43, 9)

  • ergo et tu porta confusionem tuam quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis sceleratius agens ab eis justificatæ sunt enim a te ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam quæ justificasti sorores tuas (Prophetia Ezechielis 16, 52)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus quia oblita es mei et projecisti me post corpus tuum tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas (Prophetia Ezechielis 23, 35)

  • et introduxit me illuc et ecce vir cujus erat species quasi species æris et funiculus lineus in manu ejus et calamus mensuræ in manu ejus stabat autem in porta (Prophetia Ezechielis 40, 3)

  • et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos (Prophetia Ezechielis 40, 23)


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina