Fondare 917 Risultati per: Templum Hierusalem

  • tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est juxta Hierusalem sabbati habens iter (Actus Apostolorum 1, 12)

  • et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis (Actus Apostolorum 1, 19)

  • erant autem in Hierusalem habitantes Judæi viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo sunt (Actus Apostolorum 2, 5)

  • stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri judæi et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea (Actus Apostolorum 2, 14)

  • fiebat autem omni animæ timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis (Actus Apostolorum 2, 43)

  • Petrus autem et Johannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam (Actus Apostolorum 3, 1)

  • et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suæ bajulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quæ dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab intrœuntibus in templum (Actus Apostolorum 3, 2)

  • is cum vidisset Petrum et Johannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet (Actus Apostolorum 3, 3)

  • et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum (Actus Apostolorum 3, 8)

  • factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribæ in Hierusalem (Actus Apostolorum 4, 5)

  • dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare (Actus Apostolorum 4, 16)

  • concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes ægros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes (Actus Apostolorum 5, 16)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina