Fondare 248 Risultati per: Ultra

  • et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi (Liber Isaiae 23, 12)

  • ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos (Liber Isaiae 26, 21)

  • omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus (Liber Isaiae 28, 8)

  • et dabit vobis Dominus panem artum et aquam brevem et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum (Liber Isaiae 30, 20)

  • non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur major (Liber Isaiae 32, 5)

  • post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet (Liber Isaiae 32, 10)

  • dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit (Liber Isaiae 38, 11)

  • adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc prædixit illud numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me Deus justus et salvans non est præter me (Liber Isaiae 45, 21)

  • recordamini prioris sæculi quoniam ego sum Deus et non est ultra Deus nec est similis mei (Liber Isaiae 46, 9)

  • descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiæ Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera (Liber Isaiae 47, 1)

  • sede tace et intra in tenebras filia Chaldeorum quia non vocaberis ultra domina regnorum (Liber Isaiae 47, 5)

  • hæc dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis fundum calicis indignationis meæ non adicies ut bibas illud ultra (Liber Isaiae 51, 22)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina