Fondare 248 Risultati per: Ultra

  • et exiit in omnes fines Judæ in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem (Liber I Maccabaeorum 7, 24)

  • in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius et obclusum est os ejus et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua (Liber I Maccabaeorum 9, 55)

  • huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam (Liber Proverbiorum 6, 15)

  • mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit (Liber Proverbiorum 11, 7)

  • possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem (Liber Ecclesiastes 2, 7)

  • unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole (Liber Ecclesiastes 2, 20)

  • viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est memoria eorum (Liber Ecclesiastes 9, 5)

  • super quo percutiam vos ultra addentes prævaricationem omne caput languidum et omne cor mærens (Liber Isaiae 1, 5)

  • ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt cœtus vestri (Liber Isaiae 1, 13)

  • et judicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad prœlium (Liber Isaiae 2, 4)

  • quid est quod debui ultra facere vineæ meæ et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas (Liber Isaiae 5, 4)

  • transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi (Liber Isaiae 23, 10)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina