Fondare 40 Risultati per: bella

  • fueruntque omnes filiorum Israël per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere (Liber Numeri 1, 45)

  • numerate omnem summam filiorum Israël a viginti annis et supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad bella procedere (Liber Numeri 26, 2)

  • hæ sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis Israhelem et omnes qui non noverant bella Chananeorum (Liber Iudicum 3, 1)

  • nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israël (Liber Iudicum 5, 8)

  • igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non justa judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israël et inter filios Ammon (Liber Iudicum 11, 27)

  • et sic factum est ut omnes qui ceciderant de Beniamin in diversis locis essent viginti quinque milia pugnatores ad bella promptissimi (Liber Iudicum 20, 46)

  • et erimus nos quoque sicut omnes gentes et judicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis (Liber I Samuelis 8, 20)

  • dixit autem Saul ad David ecce filia mea major Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et prœliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum (Liber I Samuelis 18, 17)

  • factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Joab et servos suos cum eo et universum Israël et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem (Liber II Samuelis 11, 1)

  • tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus (Liber I Regum 5, 3)

  • numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti (Liber I Paralipomenon 7, 9)

  • factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Joab exercitum et robur militiæ et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Joab percussit Rabba et destruxit eam (Liber I Paralipomenon 20, 1)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina