Fondare 271 Risultati per: bene Bersabee foedus octavum pactum festum

  • si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra (Liber Exodus 19, 5)

  • custodiant filii Israël sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum (Liber Exodus 31, 16)

  • respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quæ numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cujus es medio opus Domini terribile quod facturus sum (Liber Exodus 34, 10)

  • ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatis (Liber Exodus 34, 15)

  • anima quæ juraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum juramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum (Liber Leviticus 5, 4)

  • respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum (Liber Leviticus 26, 9)

  • si spreveritis leges meas et judicia mea contempseritis ut non faciatis ea quæ a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum (Liber Leviticus 26, 15)

  • et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum (Liber Leviticus 26, 44)

  • populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Ægypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis (Liber Numeri 11, 18)

  • omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israël Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis jure perpetuo pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis (Liber Numeri 18, 19)

  • et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israël (Liber Numeri 25, 13)

  • et ostendit vobis pactum suum quod præcepit ut faceretis et decem verba quæ scripsit in duabus tabulis lapideis (Liber Deuteronomii 4, 13)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina