Fondare 271 Risultati per: bene Bersabee foedus octavum pactum festum

  • custodiasque mandata Domini et cærimonias ejus quas ego hodie præcipio ut bene sit tibi (Liber Deuteronomii 10, 13)

  • ut sit tibi bene et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini (Liber Deuteronomii 12, 25)

  • observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 12, 28)

  • sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat (Liber Deuteronomii 15, 16)

  • et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tuæ quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 16, 10)

  • cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius (Liber Deuteronomii 17, 2)

  • et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti (Liber Deuteronomii 18, 17)

  • nec misereberis ejus et auferes innoxium sanguinem de Israël ut bene sit tibi (Liber Deuteronomii 19, 13)

  • sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore (Liber Deuteronomii 22, 7)

  • et sicut ante lætatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic lætabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 28, 63)

  • et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Ægypti (Liber Deuteronomii 29, 25)

  • introducam enim eum in terram pro qua juravi patribus ejus lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent mihi et irritum facient pactum meum (Liber Deuteronomii 31, 20)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina