Fondare 227 Risultati per: decem

  • filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem (Liber I Paralipomenon 6, 61)

  • omnes hii filii Jadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad prœlium procedentes (Liber I Paralipomenon 7, 11)

  • et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David (Liber I Paralipomenon 12, 31)

  • Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum decem et octo milia (Liber I Paralipomenon 18, 12)

  • porro Mesellamiæ filii et fratres robustissimi decem et octo (Liber I Paralipomenon 26, 9)

  • dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia argenti talenta decem milia et æris talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia talentorum (Liber I Paralipomenon 29, 7)

  • fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis (Liber II Paralipomenon 4, 1)

  • mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus (Liber II Paralipomenon 4, 2)

  • similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quædam extrinsecus celaturæ quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles (Liber II Paralipomenon 4, 3)

  • fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur (Liber II Paralipomenon 4, 6)

  • fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris (Liber II Paralipomenon 4, 7)

  • necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum (Liber II Paralipomenon 4, 8)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina